Příloha č. V  Statutu Matematicko-fyzikální fakulty
ze dne 11. června 1999

MAGISTERSKÝ SLIB

Scholares clarissimi, examinibus, quae ad eorum, qui magistri nomen et honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adiistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc solemni consessu ornaremus.

Prius autem fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinueritis, et nos vos fore speramus.

SPONDEBITIS IGITUR:

PRIMUM vos huius Universitatis, in qua magistri gradum ascenderitis, piam perpetuo memoriam habituros, eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos;
DEIN honorem eum, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos;
POSTREMO studia mathematica et physica impigro labore culturos et provecturos non sordidi lucri causa, nec ad vanam captandam gloriam, sed ut veritas propagetur et lux eius, qua salus humani generis continetur, clarius effulgeat.

Haec vos ex animi vestri sententia spondebitis ac pollicebimini? SPONDEO AC POLLICEOR

Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.
Ergo ego promotor rite constitutus vos ex decreto ordinis mei magistros creo, creatos renuntio omniaque magistri iura ac privilegia in vos confero. In cuius rei fidem haec diplomata Univesitatis Carolinae sigillo firmata vobis in manus trado.

© 2013–2017 Univerzita Karlova, Matematicko-fyzikální fakulta. Design noBrother.
Za obsah odpovídá Akademický senát.