Priloha c. V Statutu Matematicko-fyzikalni fakulty
ze dne 11. cervna 1999
MAGISTERSKY SLIB
Scholares clarissimi, examinibus, quae ad eorum, qui magistri nomen et honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adiistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc solemni consessu ornaremus.
Prius autem fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinueritis, et nos vos fore speramus.
PRIMUM vos huius Universitatis, in qua magistri gradum ascenderitis, piam perpetuo
memoriam habituros, eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos;
DEIN honorem
eum, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos;
POSTREMO studia
mathematica et physica impigro labore culturos et provecturos non sordidi lucri causa, nec
ad vanam captandam gloriam, sed ut veritas propagetur et lux eius, qua salus humani
generis continetur, clarius effulgeat.
Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.
Ergo ego promotor rite constitutus vos ex decreto ordinis mei magistros creo, creatos renuntio omniaque magistri iura ac privilegia in vos confero. In cuius rei fidem haec diplomata Univesitatis Carolinae sigillo firmata vobis in manus trado.