Priloha c. IV Statutu Matematicko-fyzikalni fakulty
ze dne 11. cervna 1999
BAKALARSKY SLIB
Scholares clarissimi, examinibus, quae ad eorum, qui baccalarii nomen et honores consequi student, doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adiistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc solemni consessu ornaremus.
Prius autem fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit universitas, cuius membris hac dignitate adepta adnumerandi estis, et nos vos fore speramus.
PRIMUM vos huius Universitatis, in qua baccalarii gradum ascenderitis, piam perpetuo memoriam habituros eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos;
DEIN honorem eum, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos;
POSTREMO prudentiam eruditionemque vestram, a facultate praeceptam, facultatis universitatisque iussa sequentes humani generis usui tantum atque homunum bono adhibituros.
Promotor:
Itaque iam nihil impedit, quominus honores, quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.
Ergo ego promotor rite constitutus vos ex decreto ordinis mei baccalarios creo, creatos renuntio omniaque baccalarii iura ac privilegia in vos confero. In cuius rei fidem haec diplomata Universitatis Caroline sigillo firmata vobis in manus trado.